HISTORIA LIBRI ACTUUM APOSTOLORUM

CAPUT LXVII: Quod Paulus et Barnabas converterunt Sergium proconsulem

#Act. XIII

Et cum perambulassent universam insulam Cyprum, scilicet usque Paphum, invenerunt quemdam virum magum pseudoprophetam Judaeum, cui nomen erat Barjesu, qui erat cum Sergio Paulo viro prudente, qui erat homo magnae dignitatis. Erat enim proconsul, id est secundus a consule. Hic accersitis Barnaba et Paulo desiderabat audire verbum Dei; tamen resistebat eis Elymas magus. Et vide quia alterum est interpretatio alterius. Elymas enim interpretatur magus, et sic nomen commune maleficorum appropriatum est isti. Saulus autem, qui et Paulus, repletus Spiritu sancto, intuens eum, dixit: O plene omni dolo et omni fallacia, fili diaboli, inimice omnis justitiae, non desinis subvertere vias Domini rectas. Nota, quod dictum est, Saulus, qui et Paulus. Tradunt enim sancti quod a Sergio Paulo ad fidem converso, dictus est Paulus. Unde hic primo fit mentio de nomine Paulus. Solus Origenes dicit, quia semper fuerit binominis, dictus scilicet Saulus, et Paulus. Vel in apostolatus acceptione, primo sortitus est hoc nomen, ut qui primo a Saule persecutore dicebatur Saulus de superbo factus humilis, pro Saulo dictus est Paulus, quasi modicus et humilis. Unde quasi nomen suum interpretando, dicit se minimum apostolorum. Videtur autem tertio decimo anno a passione Domini promotus ad apostolatum cum Barnaba, et sortitus Pauli vocabulum, et decimo quarto profectus est ad magisterium gentium. Cui satis Ecclesiastica historia concordat, ubi legitur praeceptum apostolis esse, ut post passionem per duodecim annos praedicarent in Judaea. Decimo autem tertio anno, coeperunt paulatim transire ad gentes, nondum tamen ex toto; postea omnino exierunt de finibus Judaeae. Et nunc, inquit, ecce manus Domini super te, id est vindicta Dei exercebitur in te. Eris enim caecus lumine capitis, sicut caecus es lumine mentis, non videns ad tempus solem materialem, quia non vides solem justitiae per fidem. Et confestim cecidit in eum caligo, et tenebrae, et caecutiens, id est in modum caeci in circumitu se vertens, quaerebat qui manum ei daret, ut duceret eum. Et statim proconsul, viso miraculo, credidit, admirans super doctrina Domini.